Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

Omnium rerum principia parva, sed suis progressionibus usa augentur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRAECLARISSIMO

UNIVERSAE GALLIA E

SCIENTIARUM ET ARTIUM

INSTITUTO

JOSEPH PIAZZI.

Praemium, quod meo Stellarum Catalogo in lucem edito anno 1803 decernere voluistis, Viri sapientissimi, cum maximo honore me affecit, tum ad illum pro viribus perpoliendum incitavit; acrioresque adjecit stimulos lubentissima suffragatio, qua me in inclytam Societatem vestram adscivistis. Aucto hinc desiderio, cuique insito, res suas perficiendi, laborem hunc summo studio & alacritate suscepi . En igitur, post decem annorum vigilias, opus a capite refectum, Hoc Vos potissimum, ac pene dicam unice, jure optimo spectare videtur, seque Vobis sistere. Excipite, precor, ea quae nunquam a sapientia disjungitur humanitate, monumentum hoc & grati animi mei, & curae vestrae studiosissimae, qua disciplinas omnes, praesertim Astronomicas, provehitis ac fovetis.

« PreviousContinue »