Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

Omnium rerum principia parva, sed suis progressionibus usa augentur .

[merged small][merged small][ocr errors]

PRAECLARISSIMO

UNIVERSAE GALLIAE

SCIENTIARUM ET ARTIUM

INSTITUTO

JOSEPH PIAZZI.

Praemium, quod meo Stellarum Catalogo in lucem edito anno 1803 decernere voluistis, Viri sapientissimi, cum maximo honore me affecit, tum ad illum pro viribus perpoliendum incitavit; acrioresque adjecit stimulos lubentissima suffragatio, qua me in inclytam Societalem vestram adscivistis. Aucto hinc desiderio, cuique insito, res suas perficiendi, laborem hunc summo studio & alacritate suscepi. En igitur, post decem annorum vigilias, opus a capite refectum. Hoc Vos potissimum, ac pene dicam unice, jure optimo spectare videtur, seque Vobis sistere. Excipite, precor, ea quae nunquam a sapientia disjungitur humanitate, monumentum hoc & grati animi mei, & curae vestrae studiosissimae qua disciplinas omnes praesertim Astronomicas, provehitis ac fovetis.

[ocr errors]

1

[ocr errors][merged small]
[graphic][subsumed]

Recolenti mihi stellarum inerrantium positiones medias, quas ex meis observa

tionibus ab anno 1792 ad annum 1802 in lucem dederam anno 1803; plura se obtulerunt vel diligentius expendenda, vel plenius absolvenda, vel severius emendanda. Jam enim dubitare coeperam de MASKELYNII Catalogo anni 1790, a que mihi in Ascensionibus - Rectis definiendis proficiscendum duxeram: noveram etiam plurimarum stellarum positiones confirmatione indigere, & longe majores, ac credidederam, qua typi qua supputationis errores irrepsisse: neque tandem sat fidei habebam Aequinoctiorum praecessioni, qua usus fueram. Quamobrem mecum ipse constitui, stellarum, quae caeteris fundamento essent, Ascensiones - Rectas hac ipsa in Specula ex directa cum Sole comparatione determinare, observationes omnes novis observationibus confirmare, ac attentius inquirere in caetera elementa, quibus supputationes superstruuntur: verbo, si per tempus liceret, totum opus emendare, reficere, reformare.

Demandata itaque NICOLAO CACCIATORE quarumdam praecipuarum Stellarum cum Sole comparatione, caeteras ipse comprobare suscepi. At ingravescente periculosa quadam molestissimaque oculorum infirmitate, qua jam antea laboraveram, id perficere non potui, nec ab anno 1807, non nisi per intervalla, observationibus amplius vacare. Opus tamen minime intermissum; nam, quae iterandae supererant observationes, complere aggressus est laudatus Speculae Assistens, qui tamen & ipse febribus aliisque incommodis afflictus, anno tantum 1813 extremam iis ma

« PreviousContinue »