Page images
PDF
EPUB

Quibus instrumentis & qua methodo novae institutae fuerint observationes qua ratione definitae stellarum magnitudines, quaeque generatim habitae considerationes, non attinet dicere, cum nihil ab iis discesserim, quae in priori catalogo jam praefatus fueram. Verbum tantum addam circa stellas octava magnitudine inferiores. Quamvis igitur Astronomi eas diligenter observare non consuescant, & quas ipse in priori catalego inserueram, resecaverit CL. BODE in illius compendio, quod dedit BEROLINI anno 1805, non ideo tamen negligendas putavimus, imo prioribus novas addere non piguit. Etenim 1°. Etsi instrumentis quae habentur aetate hac nostra, hujusmodi stellarum positiones difficillimum sit accurate determinare, nihilosecius non adeo imperfectae haberi debent, ut in Planetarum sive Cometarum locis definiendis plurimum inservire non possint. 2° Si a veritate omnino alienum non est stellarum alias per gradus evanescere, & alias per gradus consurgere, quantae non erit utilitatis exiguarum investigatio atque determinatio? 3° Novam Planetarum familiam (ut caetera mittam), quae, sublato harum stellarum studio, insciis Astronomis adhuc in coelo versaretur, ex quatuor tantum coalescere quis affirmare audebit?

Ut primum igitur stellarum Atair & Procion cum Sole comparationes, quinque continentibus Aequinoctiis, nempe ab autumnali anni 1803 ad autumnalem an. ni 1805, peractae fuere, & earum positiones mediae, nec non aliarum biscentum supra viginti inde erutae, atque simul praecessio & poli altitudo diligentius investigata, ut videre est in opere, cui titulus: Del Reale Osservatorio di Palermo libro VI; ut haec inquam absoluta fuere, observationibus, quibus prior catalogus superstructus fuerat, iterum supputandis, eisdemque cum posterioribus comparandis impensam operam dedimus. Qua in re, quotiescumque priores stellarum positiones cum posterioribus proxime non conveniebant, nec in calculis ullus reperiebatur error, stellae ipsae iterum observabantur. Nec aliam putamus iniri posse viam ad effugiendas, si non omnes, graviores saltem errores, qui in tam multiplici supputationum genere perquam facile irrepunt, Sequens stella moneat qua methodo, quaque diligentia omnes pertractatae sint; non eo solum consilio ut mendis, quantum fieri potest praecluderetur via, sed etiam ut inter diversas determinationes dijudicari facile posset, num earum media, an hujus vel illius potior ratio habenda foret.

f Ceti

.... 5 in Catalogi Hora 0; circulo observata annis 1797-1803-1804.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Optavissem equidem eodem modo in praesenti catalogo stellas omnes exhibere; at typi sumptus adeo increvissent, ut penitus desperarem studiorum Moderatores id mihi concessuros: increvisset etiam voluminis moles, itaut, omnibus perpensis, dubium sane erat num utilitas par fuisset incommodo. Caeterum ubi adsit, qui, vel operis praedicto ordine dispositi, vel potius observationum omnium, quibus superstructus. est, vel etiam utriusque rei editionem in se suscipere velit, accura

bitror, fiet Cl. Equiti DE LAMBRE aegre ferenti, me prohibitum difficultate tem porum omnes mearum observationum series in lucem proferre; a quibus post egregios MASKELYNII labores, non nibil utilitatis in Astronomiam devenire posse, honoritica, qua non dignor, laude affirmavit (a).

A

Collectis itaque diligenterque ponderatís observationibus omnibus, novus hic dispositus est Catalogus, complectens 7646 stellas, per quantum nobis licuit, accuratissime positas, praeter plures alias proxime tantum in notis indicatas. In eo, ut paucis omnia complectar, Ascensiones - Rectae innituntur Ascensionibus - Reetis , quas dedimus libro VI; declinationes refractionibus mediis a nobis. observatis (b), positaque altitudine Poli Observatorii nostri 38.6.44",0; Praecessiones statutis, Aequinoctiorum luni-solari praecessione annua 50",388, directo puncti A rietis motu ́ex actione Planetarum 0,1814, & Obliquitate Ecclipticae pro anno 1800.23.° 27'.55",5; unde pro qualibet stella anno 1800 praecessio in AR.46,0395 20",0642. Sen AR. Tang. Decl. & praecessio in declinatione 20",0642 cos AR, Praeter ergo lucis aberrationem, & terrestris axis nutationem, in quibus supputandis Clariss. Virorum DE - LAMBRE, ZACH, & CAGNOLI tabulis promiscut usi sumus, nibil est quod nostrum non sit. Epoca autem dies est 1 Januarii anni 1800, qui medius circiter est inter omnes observationes nostras; unde non immerito dici poterit eas & referre coeli faciem, qualem ipsa se obtulerat ineunte saeculo XIX, & usui futuras in posterum ad variationes dignoscendas, quae in stellis forte contingant . Ne quid vero; quantum in nobis est, nostro baic desit operi, aberrationes quoque a communi praecessionis lege, quae plurimis in stellis observantur, quae. que Motus propri vulgo appellautur, investigavimus.

Quas igitur, in re non satis plana & in hanc usque diem parum illustrata, considerationes habuerim, & qua ratione, quoque discrimine quilibet motus proprius defiuitus fuerit paucis dicendum. 1° Itaque stellarum positiones ex observationibus nostris, diversis temporibus habitis, invicem comparavimus, atque maximum earumdem probabilem errorem dijudicavimus; trium nempe secundorum in declinationibus generatim omnibus; in Ascensionibus vero Rectis, a 30° ad 125° distantiae polaris sex; in aliis extra hos limites, octo versus Austrum & ultra decem versus Boream: iis tamen exceptis, quae supra & infra Polum observatae fuere, ut a Ursae Minoris, aliaeque perpaucae, in quibus dubium non tanti faciendum (c). 2° Stellas omnes a MAYERO observatas, praecessione intermedia prius diligentissime supputata, ad nostri catalogi epocam protraximus. 3° Ex ampla BRADLEY observationum collectione anno 1798 edita oxoNII (d) quadraginta & una supra mille excerptae sunt stellae atque supputatae pro anno 1756, qui & medius est omnium BRADLEY observationum, & idem cum MATERI Catalogi epoca. Has cum aliis tercentum octuaginta, quas jam antea dederat GHILPINIUS, quasque pro anno 1760 dictae collectioni inseruit D." HORNSBY, ad initium anni 1800, ut MAYERI catalogum, reduximus. 4° Quamvis MAYERI positiones cum BRADLEYANIS Comparatae, generaliter inveniantur aliquanto majores in AR. & aliquanto minores in

(a) Vide Notice sur les traveaux de M. MASKELYNE par M.r LE CHEVALIER DE LAMBRE Londres 1813.

(b) Della Specola de' Regii Studii di Palermo lib. V. pag. 179.

(c) Quoad AR., non negaverim, earum aliquas, ultra hos limites etiam incertas esse posse, paucissimas tamen, ut arbitror, quae proinde judicium nostrum minime infirmant.

(d) Astronomical observations made at the Royal Observatory at Greenwich from the year 1750

to the year 1762 by the REV. JAMES BRADLEY. Vol. 2 in fol.

declinatione, praesertim australi, posterioresque prioribus praestantiores nobis videantur, attamen, cum differentia parvi sit momenti, & has & illas ut ejusdem ponderis spectavimus. Hinc in motibus definiendis ut plurimum sumptum est medium inter utrumque, & tunc solum unus alteri praelatus, cum aut multum differebant, aut stella pluries ab uno quam ab altero observata fuerat. Quotiescumque vero in alterutro de errore aliquo suborta dubitatio est, aliorum Astronomorum catalogos consuluimus. 5° Stellas nec a MAYERO, nec a BRADLEYO observatas in FLAMSTEDII & DE-LA-CAILLE catalogis inquisivimus; motuum tamen, si qui sequi videbantur, tunc solum rationem habuimus, cum observationes nostrae eosdem confirmabant. Stellarum enim, quas dedit LA-CAILLE in suo opere Astronomiae Fundamenta, perpaucae admodum accuratae; caeterarum vero, quas ipse observavit & ab aliis fuere subductae, considerationem pene nullam haberi posse saepius experti sumus. Nec aliter dicendum de FLAMSTEDII catalogo, cujus loco observationes ipsas FLAMSTEDII semper consulere maluimus. 6° Ad confirmandas quarumdam praecipuarum stellarum variationes tum ROEMERI triduum, tum HEVELII catalogum, aliorumque, ubi se occasio obtulit, adire non piguit. 7° Cum observationes nostrae, ut plurimum, non exiguo differant temporis intervallo, saepe decem annis, & non raro fere viginti, cum eisdem generatim motus omnes comparati sunt; qua tamen in re non praecise motus quantitatem, sed plagam potius, versus quam motus fieri videtur, consideravimus; idque unum tantum ostendit litera P aliorum Astronomorum initialibus literis addita. Quotiescumque enim quantitatis etiam habita ratio est, id in notis monuimus. 8° Motus, signis → & ad dexteram praecessionis stellarum ad quas pertinent, disposuimus. Signum motum indicat versus Boream in declinatione, versus Ortum in AR. Signum.- motus in contrarias partes, nempe versus Austrum in declinatione & versus Occasum in AR. Hinc ex praecessionis signo facile intellectu erit, quando praecessionem motus proprius augeat, & quando minuat. 9° Incerti quandoque quaenam motus quantitas probabilius statuenda foret, in notas rejecimus quae attendenda nobis visa sunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

Igitur praeter motus, qui jam innotuerant, jam innotuerant, quosque ipsi observationibus nostris comprobavimus, quidam insigniores, nec cujusquam antea cogitationi oblati, aliique permulti, inventi a nobis sunt. Quanti generatim faciendi sint dicere non ausim, nec fortasse negaverim plures imperfectis potius observationibus quam stellis ipsis referri debere; eos praesertim, qui vel a solo MAYERO aut solo BRADLEYO eruti quintam secundi partem non excedunt. Et revera forte dubitandum, an vel diligentissimae horum Astronomorum positiones a trium aut quatuor secundorum errore immunes sint. Novi enim ipse & norunt Astronomi quantae sit difficultatis, vel repetitis utcumque observationibus, optimisque & meliori qua licet diligentia adhibitis instrumentis, Ascensiones - Rectas adamussion definire. Sed quicumque demum sint statuti a nobis motus, confirmati ne an plus minusve dubii, aut vel levissime perspecti, non ideo rejiciendi, imo omnes probe notandi. Quamvis enim nec praesens Astronomiae status, nec aetas nostra, nec fortasse longa saeculorum series ad haec assequenda par esse queat, nihil tamen negligendum, nihil parvi faciendum: quo enim nobis progredi non licet, haud desperandum perventuros tandem seros nepotes nostros.

Exposita methodo, qua hac in inquisitione processimus, non erit abs re, quae de hujusmodi motibus eorumque causis conjectari possunt, breviter attingere. Jamvero cum & universalis attractionis principio, & rerum universitati, & analogiae apprime consentaneum videatur & Solem, & fixas omnes circa unum idemque centrum, aut earum quamlibet vel plures simul circa aliquod sibi proprium

circumvertuntur, non aliunde motuum qui in stellis observantur quaerenda ratio est. Diverso sane modo hujusmodi motus sese nobis manifesti fierent si tanta non foret stellarum a nobis distantia: alios equidem crescere, decrescere alios, evanescere, atque tandem eodem ordine redire brevi temporis periodo notare difficile non foret. Idem enim quam proxime exhibere deberent phoenomenon, quod nostri systematis Planetae. Verum distantiam hanc pene esse mensurae expertem ex eo faeile colligitur quod insigniores unius aut duorum ad summum secundorum paralaxeos indicium aliquod exhibeant (a). Quare non ea tantum arcus pars quae quolibet anno, sed quae etiam per plures a qualibet stella in proprio orbe describitur, veluti punctum nobis sese debet couspiciendam offerre. Haec autem, quaecumque demum sit, quantis ex causis non pendet? Sol progreditur in orbe suo, in propriis progrediuntur stellae, orbes vero diverse dispositi, diverse ad Aequatoris nostri planum inclinati, & diversis temporibus absoluti. Interea tamen cum horum motuum, alii Soli praesertim, alii stellis ipsis praesertim debeantur eos ab invicem secernere, aliqua saltem ratione, non omnis erepta nobis spes est. Qui enim a stellis habentur per omnes probabiliter coeli partes vagantur, qui vero a Sole versus eamdem partem perpetuo fieri debent. Jam vero cum Sol iter suum teneat inter stellas ipsas, si quae inveniantur, quarum a Sole distantiae non adeo ingentes sint, ut nullam omnino cum ipsius motu rationem habeant, harum apparentes motus citius tardiusve terrae incolis tandem innotescere debent, Quae enim in plaga sunt versus quam Sol movetur disjungi videantur oportet, coire vero quae sunt in opposita. Et revera ad examen revocatis a NICOLAO CACCIATORE praecipuis magisque confirmatis motibus, quamplurimi in eadem inventi sunt directione. Ita B,, Cassiopeae, a, b Aquilae, 61 Virginis, 61 Cygni, Arcturus, 83 Leonis, 85 Pegasi, 9 Ursae, aliaeque non paucae in Hemisphaerio, cujus polus foret Caput Ophiuchi, ab eodem recedunt; interea dum e, g, 12 Eridani, 66 Ceti, Trianguli, Sirius, Procion, Pollux, Capella &c. obverso positae, versus Leporis pectus congrediuntur. Hi ergo motus omnes a Solis incessu a pectore Leporis versus Ophiuchi caput enasci perquam verosimile est. Alii motus, sed numero longe minores, ad diversa convertuntur coeli puncta, qui proinde veris stellarum in propriis orbibus motibus tribuendi videntur; quin tamen immunes omnino dici queant a Solis motu, ut nec illi a motu stellarum horum praecipuos exhibent d Eridani, r Ceti, & Aquilae. Sed nimium sane recens ad haec plenins investiganda praesens Astronomiae status & aetas.

μ

His praemissis en catalogi ordo atque dispositio. In undecim partitus est columnas prima exhibet peculiarem cujusque horae stellarum__numerum : quod sane catalogi in horas divisionem apprime postulare videbatur. Praeterea continuata a prima ad ultimam stellarum numeratio forte pertimescebam, ne confusionem quandam parere posset. Secunda columna refert stellarum denominationes & magnitudines. Characteribus majusculis designantur stellae cum Sole comparatae, asterisco (*) plures aliae repetitis vicibus tubo meridiano comprobatae. Insigniores autem peculiari nomine, vel jam usu recepto, vel ex tabulis ULUGH BEIGHI desumpto, distinguendas curavi; caeteras vel ad catalogos retuli, quibus inveniuntur, vel ad asterismos, quibus includuntnr. Fatendum tamen postrema hac in re non multum me fuisse religiosum; cum coeli divisionem sive in asterismos, sive in distantias a Polo, incommodam, & nullius ferme utilitatis semper habuerim.

(a) Ricerche su la Parallasse aunua delle Fisse, tomo XII della Società Italiana delle Scienze : & in hoc opere Horae 0 notam 263, ubi habetur Stellae Polaris paralaxis in AR.

Quae sane profluit a tempore sydereo caeli divisio, caeteris praestantior, & usibus Astronomiae accommodatissima. Tertiae columnae tempus sydereum stellarum in horis atque minutis tantum inscriptum est, sive proxima earum AR. in tempore: eandem accurate tradere, quod vehementer desiderassem, voluminis forma prohibuit. In quarta columna habentur Ascensiones Rectae; in octava declinationes. In utraque secundi decimae omitti fortasse potuissent, cum generaliter calculo potius quam observationi debeantur: attamen exemplo BRADLEY MASCKELINII, aliorumque eas non negligendas putavi. De caeteris columnis nihil dicendum occurrit. In calee demum cujusque horae ea recensuimus, quae notatu digna visa nobis sunt; stellas nempe, quarum positiones, inter observandum, tantum proxime statuere per tempus licuit; stellas pariter, quae in appendice ad praecedentcm catalogum inter irrepertas adnumeratae fuerant, & alia plura sive ad illustrandos motus proprios, sive ad peculiarem quarumdam stellarum indolem, aut quacumque ratione ad easdem spectantia (a).

Illud tandem reliquum est, ut optimorum juvenum, atque Astronomiae amantissimorum, qui mihi in hoc opere adjutores fuerunt, digna mentio fiat. Praeter igitur NICOLAUM CACCIATORE, cui multum me debere lubentissime fateor, Jaudandi etiam sunt JOSEPH PILATI, FRANCISCUS RAPISARDA, & ALOYSIUS MARTINA. Plurimas enim subduxerunt observationum series, & praecessiones fere omnes ex formulis ipsis diligenter investigarunt. JOSEPH autem PILATI in se praeterea suscepit BBADLEY observationes colligere atque supputare pro anno 1756; quod illi plus difficultatis attulit, quam reapse credideram. Quandoque enim ejusdem stellae alio nomine AR. & alio distantia a polo indicata est, errata quandoque FLAMSTEDII nomina, & erratae non raro quadrantis divisionum in gradus eorumque partes conversiones. Harum stellarum positiones, cum quibus, ut supra monitum est, nostras comparavimns, dabimus in operis calce.

(a) Catalogum hunc, cum jam absolutus imo etiam excusus esset, cum duobus, qui habentur in eximio opere (Tabulae speciales Aberrationis & Nutationis &c. Gothae 1806) Cl, BAR. DE ZACH libuit comparare, eo vel magis qnod utrique appositae sunt differentiae cum praecedenti catalogo nostro.

Horum catalogorum alter exhibet Ascensiones Rectas octocentum & triginta supra mille stellarum Zodiacalium, quas ipse de Zach observavit in Specula Astronomica Ernestina; alter declinationes earum, dem stellarum ex observationibus Cl. BARRY & HENRY in Specula Mannbemiensi institutis.

Catalogus itaque Ernestinus per quam proxime convenit cum nostris Ascensionibus Rectis; etenim in majori earum numero differentiae non excedunt duo vel tria arcus secunda, licet in aliquibus septem & octo attingant, & duodecim & ultra in perpaucis. Supputationibus nostris attente ad examen revocatis, nihil in eisdem aut immutandum aut notandum, sequentibus exceptis, se obtulit,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »